라틴어 문장 검색

magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso, ex quo illae pependerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 17:2)
ramos fortes nec corticis duri, quales esse novellarum arborum solent, eodem genere deposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 19:2)
Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam transferri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 20:1)
Quemadmodum folia per se virere non possunt, ramum desiderant, cui inhaereant, ex quo trahant sucum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:3)
Namque et sine radice inutiles rami sunt et ipsae radices iis, quae genuere, adiuvantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 64:2)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)
arborque pomis fertilis aureis extimuit manus insueta carpi fugitque in auras leviore ramo.
(세네카, 아가멤논 15:12)
laeva victricem tenens frondem virenti protegat ramo caput, et ista donum palma Pisaei Iovis velamen eadem praestet atque omen tibi.
(세네카, 아가멤논 17:10)
Adspice trabes, sive proceritatem aestimes, altissimas, sive crassitudinem spatiumque ramorum, latissime fusas.
(세네카, 행복론, Liber III 129:1)
Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent ?
(세네카, 행복론, Liber IV 20:1)
Colonum suum non tenet quamvis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcavit, qui succidit arbusta, non quia recepit, quod pepigerat, sed quia, ne reciperet, effecit.
(세네카, 행복론, Liber VI 16:1)
alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:2)
alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant, quasdam infirmas vitio loci nutriunt, quibusdam aliena umbra laborantibus caelum aperiunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:5)
adiuta cultu seges et arbusta sine cultore feritatis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 104:2)
Quaedam enim non nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut valida arbusta laeta quamvis neclecta tellus creat, et alta fecundi soli silva est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 80:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION