라틴어 문장 검색

ergo perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminens pariter omnibus conspicuum observabatur ignis noctu, fumus interdiu.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 9:2)
Ariobarzanes has cum XXV milibus peditum occupaverat, rupes undique praeruptas , in quarum cacuminibus extra teli iactum barbari stabant de industria quieti et paventibus similes, donec in artissimas fauces penetraret agmen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 19:2)
Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique ingerebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 21:1)
Tum castris undique aperto loco positis non con- sultare modo, quid agendum esset, sed vates quoque adhibere coepit a superstitione animi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 1:1)
Undique ergo Macedonum armis fulgentibus ancipiti malo oppressi memorabile tamen proelium edunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 34:1)
Craterus quoque raptim agmine acto supervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 37:2)
Quamquam enim undique fugati hostes victoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque et caute progrediandum erat iam non hostium, sed locorum fraude suspecta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 2:2)
Rex curru paulo ante vectus et deorum auspiciis ac summis honoribus cultus nulla externa ope admota captivus servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus undique contectum inponitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 19:1)
Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 5:3)
Antipater ea re conperta bellum in Thracia, quibus potest condicionibus, conponit raptimque in Graeciam regressus ab amicis sociisque civitatibus auxilia cogit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:15)
Undique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 5:1)
Ergo clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra referebant iactationem vulnerum haud facile tolerantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 6:1)
ibi stativa rex habuit commeatibus undique advectis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 17:2)
Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 34:1)
nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION