라틴어 문장 검색

repletum ratibus eversis mare, captas Mycenas, mille ductorem ducum, ut paria fata Troicis lueret malis, perisse dono feminae:
(세네카, 아가멤논 18:16)
Scissa quoque uela fecerant sinus et armatas classes naufraga praecesserat ratis:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 7:10)
inuenioque poenam simillimam reo, mersam non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 23:17)
si nauigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 12:6)
Turpis est navigii rector, cui gubernacula fluctus eripuit, qui fluvitantia vela deseruit, permisit tempestati ratem ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 35:1)
illinc timendum ratibus ac ponto gregem passim vagantes exerunt Atlantides.
(세네카, Hercules Furens 1:5)
Quam tunc habebat, cum per arentem plagam et fiuctuantes more turbati maris adit harenas bisque discedens fretum et bis recurrens, cumque deserta rate deprensus haesit Syrtium brevibus vadis et puppe fixa maria superavit pedes.
(세네카, Hercules Furens 4:17)
illic dura carent aequora fluctibus, et qua plena rates carbasa tenderent, intonsis teritur semita Sarmatis, stat pontus, vicibus mobilis annuis, navem nunc facilis nunc equitem pati.
(세네카, Hercules Furens 8:13)
regit ipse longo portitor conto ratem.
(세네카, Hercules Furens 12:5)
sedit et gravior ratis utrimque Lethen latere titubanti bibit.
(세네카, Hercules Furens 12:13)
tulimus Oceani minas, nec ulla valuit quatere tempestas ratem 50 quamcumque pressi - pars quota est Perseus mei?
(세네카, Hercules Oetaeus 1:27)
coniunx modico nupta marito non disposito clara monili gestat pelagi dona rubentis, nec gemmiferas detrahit aures lapis Eoa lectus in unda, nec Sidonio mollis aeno repetita bibit lana rubores, nec Maeonia distinguit acu quae Phoebeis subditus euris legit Eois Ser arboribus.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:32)
transit tutos Fortuna sinus medioque rates quaerit in alto, quarum feriunt sipara nubes.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:44)
nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus, quas vere primo lucidus perdit Mimans, utque evolutos frangit Ionio salo opposita fluctus Leucas et lassus tumor in litore ipso spumat, aut caelestibus aspersa tepidis tura laxantur focis, sic languet omne vellus et perdit comas.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:12)
auditum quoque navita, inferni ratis aequoris nullo remigio venit.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION