라틴어 문장 검색

' 'laudasfortunam et mores antiquae plebis, et idem,siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, aut quia non firmus rectum defendis et haeresnequiquam caeno cupiens evellere plantam.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장15)
Placuit vatibus contumacia numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 59:1)
Itaque missis Archelao Neoptolemoque praefectis, excepta Rhodo, quae pro nobis firmius stetit, ceterae Cyclades, Delos, Euboea et ipsum Graeciae decus Athenae tenebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 8:2)
Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque ex aliis prodire reges, nihil cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte navibus facto omnium ante se primus transiit Euphratem regemque fugientem media nanctus Armenia - quanta felicitas viri - uno proelio confecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 22:1)
Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 13:1)
Tunc Vettius, quamvis ad omnem patientiam constanter animi tranquillitate firmus, nonnihil tamen consultatione tam proterva motus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 5:1)
cumque ad locum venisset quem reprehenderat, expressit cogitantem, nihil magis ratus magno duci convenire quam pro omnibus cogitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 14:2)
alii autem, quorum fides mihi videtur firmior, Opem Consiviam esse dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 4:5)
quam legem, quamvis esset optima, obstinatio tamen luxuriae et vitiorum firma concordia nullo abrogante inritam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 13:4)
Accipe, daque fidem, foedusque feri bene firmum
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 13:4)
25. Omnes comitatus, hundredi, wapentakii, et trethingi' sint ad antiquas firmas absque ullo incremento, exceptis dominicis maneriis nostris.
(Magna Carta 27:1)
61. Cum autem pro Deo, et ad emendacionem regni nostri, et ad melius sopiendum discordiam inter nos et barones nostros ortam, hec omnia predicta concesserimus, volentes ea integra et firma stabilitate in perpetuum gaudere, facimus et concedimus eis securitatem subscriptam;
(Magna Carta 63:1)
In omnibus autem que istis viginti quinque baronibus committuntur exequenda, si forte ipsi viginti quinque presentes fuerint, et inter se super re aliqua discordaverint, vel aliqui ex eis summoniti nolint vel nequeant interesse, ratum habeatur et firmum quod major pars eorum qui presentes fuerint providerit, vel preceperit ac si omnes viginti quinque in hoc consensissent;
(Magna Carta 63:10)
Et quamvis primo nutet casura sub Euro, Tot circum silvae firmo se robore tollant, Sola tamen colitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:69)
tu mente labantem Dirige me, dubium certo tu robore firma:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION