라틴어 문장 검색

'Scripsit' inquit 'in epistula quadam, quae apud Domitianum recitata est:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 14:2)
toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 1:2)
Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:1)
Possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 6:3)
Vinum etiam parvolis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis - nam gradatim amicos habet -, aliud suis nostrisque libertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 2:2)
'Etiamne libertos?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 4:1)
convictores enim tunc, non libertos puto.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 4:3)
recita saltem quo magis libeat emittere, utque tandem percipias gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 6:2)
quo ego, cum dico vel recito, non minus quam clamore delector, sit modo silentium acre et intentum, et cupidum ulteriora audiendi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 7:2)
Caesar quidem tantum mihi studium, tantam etiam curam - nimium est enim dicere sollicitudinem - praestitit, ut libertum meum post me stantem saepius admoneret voci laterique consulerem, cum me vehementius putaret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 15:1)
Reliqua pars lateris huius servorum libertorumque usibus detinetur, plerisque tam mundis, ut accipere hospites possint.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 9:2)
Hortaris ut orationem amicis pluribus recitem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 1:1)
Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 2:1)
Nos autem si placuerit recitare adhibituri sumus eruditissimum quemque.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 9:1)
Sed plane adhuc an sit recitandum examina tecum, omnesque quos ego movi in utraque parte calculos pone, idque elige in quo vicerit ratio.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION