라틴어 문장 검색

quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 279:2)
sed pondere ipso stabiles deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in terram evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 286:2)
elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste interfecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 717:1)
addebant speciem frontalia et cristae et tergo impositae turres turribusque superstantes praeter rectorem quaterni armati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 453:2)
mille et quadringenti capti et quindecim cum rectoribus elephanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 499:2)
quae non tantum gaudium ab recenti metu attulerunt - desierant enim victum in Aetolia regem metuere - quam a vetere fama, quod ineuntibus id bellum gravis hostis et suis viribus, et quod Hannibalem rectorem militiae haberet, visus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 589:1)
et ubicumque esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant esse debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 163:2)
hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, traducendi eos ratio inita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 53:1)
elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 533:2)
Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:7)
Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit,medio fere in utroque crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotumfasciis obligetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:2)
Illum acies inter coepta iam caede superbum nescius armorum et primas tunc passus habenas venator raptabat equus, quem discolor ambit tigris et auratis adverberat unguibus armos, colla sedent nodis et castigata iubarum libertas, nemorisque notae sub pectore primo iactantur niveo lunata monilia dente, ipse bis Oebalio saturatam murice pallam lucentesque auro tunicas - hoc neverat unum mater opus - tenui collectus in ilia vinclo, cornipedis laevo clipeum demiserat armo, ense gravis nimio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권304)

SEARCH

MENU NAVIGATION