라틴어 문장 검색

sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:2)
nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 3:2)
rector enim est alienorum ingeniorum atque formator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 153:3)
nam id quoque plurimum refert, quomodo audire iudex velit, atque eius vultus saepe ipse rector est dicentis, ut Cicero praecipit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 222:1)
animus incorruptus, aeternus, rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장5)
Quid prodest, si deus rector est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 4:3)
Deus ista temperat, quae circumfusa rectorem secuntur et ducem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 23:3)
bonorum rector est, malorum victor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 38:7)
Animo itaque rector eligebatur, ideoque summa felicitas erat gentium, in quibus non poterat potentior esse nisi melior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 4:6)
quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 36:3)
Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:5)
rex ille regum, ductor Agamemnon ducum, cuius secutae mille vexillum rates Iliaca velis maria texerunt suis, post decima Phoebi lustra devicto Ilio adest - daturus coniugi iugulum suae.
(세네카, 아가멤논 1:16)
sanguinem reddet tibi ignavus iste ductor ac fortis pater, sed quid trementes circuit pallor genas iacensque vultu languido optutus stupet?
(세네카, 아가멤논 5:14)
stat nunc Sipyli vertice summo flebile saxum, et adhuc lacrimas marmora fundunt antiqua novas, colit impense femina virque numen geminum, tuque ante omnis, pater ac rector fulmine pollens, cuius nutu simul extremi tremuere poli, generis nostri, Iuppiter, auctor, cape dona libens abavusque tuam non degenerem respice prolem.
(세네카, 아가멤논 7:16)
repletum ratibus eversis mare, captas Mycenas, mille ductorem ducum, ut paria fata Troicis lueret malis, perisse dono feminae:
(세네카, 아가멤논 18:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION