라틴어 문장 검색

multique nobiles Etrusci qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati, postea conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum quae publicari poterant pigneranda poenae praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 507:2)
neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit, ruina Carthaginis oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 272:1)
qui cum multitudinis concursu prope violati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus quorum auxilio vis prohibita erat ut naves mitterent quae se prosequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 322:1)
in manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum in patriam ad parentes, liberos, coniuges penatesque deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 433:2)
ita inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naves est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 310:1)
mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum in civitates videbant, infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 438:1)
Achaei non antea ausi capessere bellum quam ab Roma revertissent legati, ut quid senatui placeret scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt qui consilium ab eo peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 275:1)
hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 402:1)
qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 425:2)
petente Flacco pro Aetolis indutiae datae, et Hypatam reditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 333:1)
reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 64:1)
pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 105:3)
et in senatu et ad populum magnis contentionibus certatum, et imperia inhibita ultro citroque, et pignera capta, et multae dictae, et tribuni appellati, et provocatum ad populum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 583:2)
deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 298:1)
quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 680:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION