라틴어 문장 검색

Nam duas regulas eius latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X decussavimus, atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 12:1)
etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' modo verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit cautus is quem isti tardum putant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:5)
Cum inter omnes artes praecipue dialecticam et arithmeticam sacrae paginae necessarias esse profitentur, illam quidem ad dissolvendas quaestiones, hanc ad allegoriarum mysteria discutienda, quae frequenter in naturis numerorum investigamus, tanto amplius dialecticam extulit, quanto amplius eam necessariam assignavit, ad omnes videlicet quaestionum dubitationes terminandas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:6)
Sit circuli hujus centrum O. Ab hoc centro ad Regulam MN, ad quam altera illa crura CN, BN interea concurrebant dum Trajectoria describebatur, demitte normalem OH circulo occurrentem in K & L. Et ubi crura illa altera CK, BK concurrant ad punctum istud K quod Regulae proprius est, crura prima CP, BP parallela erunt axi majori & perpendicularia minori;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 102:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION