라틴어 문장 검색

Encolpius quidem lector, ille seria nostra ille deliciae, exasperatis faucibus pulvere sanguinem reiecit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 1 2:1)
Sed non sustinui inducere in animum, quominus illi eodem die facturum me indicarem, quod an facerem non deliberabam, expertus usu de eo quod destinaveris non esse consulendos quibus consultis obsequi debeas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 6:5)
Ubi coepi crimen attingere, reum destinare, adhuc tamen sine nomine, undique mihi reclamari.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 7:2)
Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:3)
Nunc destino partim orariis navibus, partim vehiculis provinciam petere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 152)
Si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse, Reice libatos illius ore cibos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 422)
reïce succinctos operoso stamine fusos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:507)
territa consurgit nymphe manibusque Priapum reicit et fugiens concitat omne nemus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권245)
mox honor eripitur, matronaque destinat omnis ingratos nulla prole novare viros, neve daret partus, ictu temeraria caeco visceribus crescens excutiebat onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권345)
Reicere ex umeris vestem molibar:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:28)
Sic haec Iunone locuta, Tisiphone, canos ut erat turbata capillos, movit et obstantes reiecit ab ore colubras atque ita "non longis opus est ambagibus" inquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 43:5)
Destinat hunc Minos thalamo removere pudorem multiplicique domo caecisque includere tectis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:2)
reieci viridem de corpore vestem bracchiaque opposui tenuique a pectore varas in statione manus et pugnae membra paravi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:5)
Ter sine profectu voluit nitentia contra reicere Alcides a se mea pectora;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:14)
Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem, ipsa petam!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION