라틴어 문장 검색

Esuries armata capit carecta, ministrat Tela Sitis, relique paribus bacchantur in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:10)
[0433A] Caetera vero quae thalamus secretior absentabat, meliora fides esse loquebatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:22)
In anteriori quoque ipsius diadematis parte, tres pretiosi lapides audaci suae radiationis superbia, reliquis novem antonomastice praefulgebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:36)
Lapis secundus, et priori non secundus in lumine, in praefatae partis audaciori loco praefulgens, quasi ex quadam indignatione, reliquos lapides deorsum aspicere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:38)
Lapis autem superior, adamas erat, qui caeteris motu avarior, prodigalior in desidia, in amplioris sui circuli peragragratione, nimiam temporis moram trahebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:65)
Secundus Achates erat, qui dum sui cursus vicinia caeteris fiebat familiarior, quorumdam inimicitias transformabat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:67)
qui minaci suae figurationis vultui terribilis, caeteris minabatur perniciem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:71)
Quartus erat carbunculus, qui solis gerens imaginem, sub radiationis cereo proscribens umbraculum, fratrum lampades soporabat eclipticas, nunc caeteros regali suae majestatis auctoritate deviare praecipiens, nunc quietam agitationi tribuens potestatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:72)
reliquus vero Dionei sideris redolebat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:75)
reliqua vero chlamidis portio, pisces peregrinos habebat, qui diversis fluctibus evagantes, in dulcioris aquae patria sedes posuerant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:131)
In reliquis tamen locis, partes eleganti continuatione concordes, nullam divisionis in se sustinebant discordiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:144)
Illic lynx, tanta luminis limpiditate vigebat, ut ejus respectu lippire caetera animalia viderentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:169)
Illic ore thymus disparere disputans[0439B] Certabat, reliquis floribus invidens Narcissi sociis flore, jocantia Ridebant tacito murmure flumina.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:3)
Praemia etenim victoriis comparata, caeteris muneribus pulchrius elucescunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:36)
In arce enim capitis, imperatrix sapientia conquiescit, cui tanquam deae, caeterae potentiae velut semi deae obsequuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:57)

SEARCH

MENU NAVIGATION