라틴어 문장 검색

Fortuna foro rerum voenalium similis est, ubi saepe (si paululum expectare poteris) minuetur pretium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:2)
Certe omnis medicina innovatio est, et qui nova remedia accipere nolit, nova mala expectet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:6)
Quin et illae quae bellica gloria per unius tantummodo seculi spatium floruere inde tamen unico illo seculo iam imperii amplitudinem assecutae sunt, quam longo post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:14)
Ad rem praesentem sufficiat ut illud decernatur, non esse expectandam statui alicui imperii amplitudinem nisi ad quamvis occasionem iustam se armandi protinus expergiscatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:13)
Plantatio regionum non absimilis est plantationi sylvarum, in quibus de utilitate capienda nihil cogitandum ante annum vicesimum, verum fructus uber et locuples in fine operis expectandus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:8)
Optimum erit favoribus et repulsis eos alternis excipere, unde attoniti et confusi haereant nescientes quid expectent, et veluti intra sylvam ambulent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:14)
Quin et optimum fuerit pauca apud illos loqui, et quae minime expectant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:19)
In rebus quibuscunque difficilioribus non expectandum ut quis simul et serat et metat, sed praeparatione opus est ut per gradus maturescant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:20)
Clientes communes conditiones alias expectare non debent extra favorem, commendationem, si opus sit, et ab iniuria protectionem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:4)
Imperio aliquo magno labascante et viribus fracto pro certo bella expectes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:2)
"Nil" ait, "expectes me ferre, quod hinc modo uectes, Cum dape non uili, studio saciatus herili, Peruigili cura seruem pecus ipsaque rura.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:11)
Cuius clamoris procul hinc sonus editus (h)oris Duxit ad hunc ipsum murem, pietate remissum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:8)
Noli citatus esse in lingua tua et pavidus et remissus in operibus tuis.
(불가타 성경, 집회서, 4장34)
Et dixi ad eam: " Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te ".
(불가타 성경, 호세아서, 3장3)
Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num.
(불가타 성경, 미카서, 5장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION