라틴어 문장 검색

Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset et in studio quidem facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id videretur, ne relicum mercedis daret, capit consilium Protagoras, ut tum existimabat, astutum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 8:1)
Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum legaverant, inpetratum uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 9:1)
Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXII 3:1)
Nunc quod ad ilium attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 4:1)
Non enim puto argutiolam istam recipiendam, ut die dictum quasi ex die existimemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 27:4)
sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum, Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 18:1)
Transgressos omnis recipit mons praeceptus a Lusitanis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 4:2)
Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 5:3)
Tabulis scripserunt, neque pari severitate in poeniendis omnium generum neque remissa nimis lenitate usi sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 7:2)
Id etiam, inquit, "quaeri solet, an deceat atque conveniat iudici causa iam cognita, si facultas esse videatur conponendi negotii, officio paulisper iudicis dilato communis amicitiae et quasi pacificatoris partes recipere?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 16:1)
̓́Οναιό σου, inquam, doctissime virorum, ταύτησ τῆσ πολυμαθίασ et librum hunc opulentissimum recipe, nil prosus ad nostras paupertinas litteras congruentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 6:3)
et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo , causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 1:3)
Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent, pro sacris bello Gallico receptis custoditisque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 8:1)
utrum, quia mutuam gratiam speret et eum in quem benignus sit ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an, quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 5:2)
tum magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non conmittit, eam pecuniam viro mutuam dat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION