라틴어 문장 검색

*Aquitanios itaque rex ex parte receptos, festinavit propter Nortmannos redire in Franciam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:3)
Brittanni vero viriliter suum defensavere regnum atque afflictos Danos Sequanam redire compulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:3)
Quod audiens Arnulfus rex velociter accurrit eosque usque trans Scaldum et prope Atrebatis insecutus, sed eos non comprehendit, indeque rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:2)
atque hac patrata victoria ita rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:6)
Balduinus Atrebatis iter arripiens per aliam viam antecessit regem venitque in Bruociam, atque ita rex sine aliquo effectu rediit ad loca sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:4)
Atque ita actum est, ut sine aliquo effectu unusquisque rediret in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:8)
Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:12)
Resederuntque et illi ex alia parte dicti fluminis, nulloque peracto negotio unusquisque rediit in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:8)
Odo rex iterum rediit in Franciam, Karolus vero cum suis in Burgundiam quo poterant morabantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:13)
Rex vero illum cum honore excoepit atque cum laetitia ad sua remisit, filiumque suum rex Arnulfus in praesentia Odoni regis nomine Zuendebolchum benedici in regem fecit eique concessit regnum quondam Hlotharii.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:6)
Cumque Odo rex rediret ab Arnulfo, Fulchonem archiepiscopum, qui pergebat ad Arnulfum, in itinere obviant;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:1)
Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:4)
quem ille benigne suscepit, deditque ei tantum e regno, quantum sibi visum fuit, promisitque maiora et remisit eum ad locum suum, pacificato Heriberto cum eo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:4)
quem rex honorifice suscepit, et de omnibus quae iusserat illi rex satis illi fecit, et ita remisit eum rex ad sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:6)
Nortmanni vero verno tempore rediere ad naves, vastatam Aquitaniae partem atque Neustriam, insuper plurima eversa castra, interfectis habitatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION