라틴어 문장 검색

una uidelicet episcopo et familiae propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:8)
In hoc enim tempore sancta ecclesia quaedam per feruorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut saepe malum, quod aduersatur, portando et dissimulando conpescat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:13)
quia, sicut in his, qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est, ita in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:16)
Perpendo itaque, quid tolero, perpendo, quid amisi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:13)
cetera, quae agitis, quamuis moribus nostris contraria, aequanimiter cuncta tolerabimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:23)
Haec autem dissonantia paschalis obseruantiae uiuente Aidano patienter ab omnibus tolerabatur, qui patenter intellexerant, quia, etsi pascha contra morem eorum, qui ipsum miserant, facere non potuit, opera tamen fidei, pietatis, et dilectionis, iuxta morem omnibus sanctis consuetum, diligenter exsequi curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:3)
Cum enim uim feruoris inmensi tolerare non possent, prosiliebant miserae in medium rigoris infesti;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:4)
Mirum, frater Drycthelme, (hoc enim erat uiro nomen), quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praeuales.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 5:7)
Et quamuis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob necessitatem operum ipsius exteriorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV.5)
id modo plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam, repararent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 394:2)
bellum inde ab Aequis reparari coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 487:1)
his sermonibus tota in se averterat castra, et cum omnibus locis posceretur pugna, sustinere inquit, M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 247:1)
quod ubi auditum simul visumque est, adeo repente laboris per diem paene totum tolerati volnerumque obliti sunt, ut haud secus quam si tum integri e castris signum pugnae accepissent concitaverint se in .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 557:1)
nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque vim potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 558:1)
pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit, qua noctis hora quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 225:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION