라틴어 문장 검색

auctor est Nessus mali quem gravida Nephele Thessalo genuit duci, qua trepidus astris inserit Pindus Caput ultraque nubes Othrys eductus riget.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:19)
nunc Thessalicam Pelion Ossam . premet et Pindo congestus Athos nemus aetheriis inseret astris;
(세네카, Hercules Oetaeus 17:10)
hac manu poenas tibi solvam et nefando pectori ferrum inseram animaque Phaedram pariter ac scelere exuam, et te per undas perque Tartareos lacus.
(세네카, 파이드라 16:31)
eludes et artis colla laqueis inseri prohibebis?
(세네카, Phoenissae 151:1)
astringe galeam, laeva se clipeo inserat;
(세네카, Phoenissae 491:1)
nil erit quod uirtuti nostrae se apponat, quod se inserat;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 7:12)
quid enim necesse est liberos sceleri meos inserere?
(세네카, Thyestes 331:1)
bullis hostilibus asper applicat a laeva surgentem balteus ensem, inseritur clipeo victrix manus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 172)
quem tamen, si comminus avem feramque aut venanti aut vianti fors obtulerit, manui post tergum reflexae puer inserit nervo lorove fluitantibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 5:2)
studiis hisce dum nostrum singuli quique, prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro adventans, qui tempus instare curandi corpora moneret, quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum incrementa servantem probabat competenter ingressum quinta digrediens, prandebamus breviter copiose, senatorium 1 ad morem, quo insitum institutumque multas epulas paucis parabsidibus apponi, quamvis convivium per edulia nunc assa nunc iurulenta varietur, inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur institueremur, quia eas bifariam orditas laetitia peritiaque comitabantur, quid multa?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 6:1)
siquidem prudentibus cordacitus insitum est vitare fortuita, sicut itidem absurdum, si coeptis audacibus adversetur eventus, consurgere in querimonias et inconsultarum dispositionum culpabiles exitus ad infamanda casuum incerta convertere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:3)
"taceo civitatem ipsam tui semper sic amantissimam, ut soli 1 nobilium contubernio praeferre nil debeas, cui tu manu iniecta feliciter raptus inserebare;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:14)
Iubes, amice, nostra per volumina modis resultet incitatioribus ferox iambus, ut trochaeus hactenus, pigrasque bigas et quaterna tempora spondeus addat, ut moram volucripes habeat parumper insitam trimetria, resonetque mixtus ille pes celerrimus, bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha, loco locandus undecumque in ultimo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:9)
haec te non thiasis procax dolosis falsi numinis induit figura, ipsum sed colit et frequentat ipsum imis altius insitum medullis, ac solacia vana subministrat vultus, qui simili notatus auro stratis praenitet incubatque somno securae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam41)
"pariter stabulare bimembres Centauros unaque ferunt Cyclopas in Aetna composites, sunt et rabidis iura insita monstris fasque suum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권154)

SEARCH

MENU NAVIGATION