라틴어 문장 검색

concede igitur ut tibi anteponatur in accusando provincia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:3)
nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:4)
qui si summam iniuriam ab illo accepisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine ulla vituperatione accusare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 3:3)
si vero non ulla tibi facta est iniuria, sine scelere eum accusare non potes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 3:4)
ego, si superior omnibus rebus esses, hanc unam ob causam te accusatorem repudiari putarem oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 1:3)
quam ob rem si iure posses eum accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset, id pie facere non posses;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 2:1)
etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio detur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 2:3)
quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:3)
Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:7)
semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem interponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:8)
dubitare quisquam potest quin honestius sit eorum causa apud quos quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:4)
cuius consuetudinis atque instituti patres maioresque nostros non paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus fuit, accusabat M'. Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, aut cum P. Africanus, homo virtute, fortuna, gloria, rebus gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor fuerat, L. Cottam in iudicium vocabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 2:1)
' ego vero et aetatis non modo meae sed multo etiam superioris, et honoris amplissimi puto esse et accusare improbos et miseros calamitososque defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 3:3)
itaque semper ii diligentissime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen existimationis venire arbitrati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 4:2)
sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION