라틴어 문장 검색

"excutitur, restat, pallet, rubet, alget et ardet, ac sibimet multas vultum variata per unum ira facit facies, vel, qui mos saepe dolenti, plus amat extinctum;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 105)
Porphyrion Pangaea rapit, Rhodopenque Damastor Strymonio cum fonte levat, veniensque superne intorto calidum restinguit flumine fulmen;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium9)
"ergone Aonios colles habitare valemus, cum patris extincti thalamis potietur adulter, frater natorum, coniunx genetricis habendus, vitricus ipse suus?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem54)
quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 2:5)
auctoritas personae, opportunitas praesentiae tuae inter coram positos facile valebit, si dignabitur, senem totius indagare violentiae, quae, quod gravius est, eo facinoris accessit, quantum portitorum datur nosse memoratu, ut etiam in illo latrocinio quendam de numero viantum constet extinctum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:3)
mones assiduitatem furentis incendii aqua potius oculorum quam fluminum posse restingui;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 5:4)
secuta quidem est ultio extinctum, sed magis prosunt ista victuris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 13:3)
nec quod tibi Setia canos restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris quam gemitus, sed et ipse iuvat 1?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati46)
cineremque oculis et crimina ferto, si qua sub uberibus plenis ad funera natos ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit pectus et ardentes restinxit lacte favillas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum11)
"ad hunc certe repsit Tirynthius amnem, hac tibi flagrantem Bromium restinximus unda."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권197)
nusquam inclyta Virtus, restinxit Bellona faces, longeque paventes Mars rapuit currus, et Gorgone cruda virago abstitit, inque vicem Stygiae subiere sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권223)
Bonum quod est subprimitur, numquam extinguitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 063)
Ut idem causa infirmitatis ibidem detentus, et incendia domorum orando restinxerit, et ipse per uisionem a suo sit langore curatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.1)
Quia itaque isdem omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus extinguere noluit, et inmortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate suae pietatis fecunditatem ei subolis reseruauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:10)
In illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus extinguitur, ualde stultum est, si donum gratiae contradicere posse uideatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION