라틴어 문장 검색

Itaque recte respondit ille, qui, cum suspensa tabula in templo ei monstraretur eorum qui vota solverant, quod naufragii periculo elapsi sint, atque interrogando premeretur, anne tum quidem Deorum numen agnosceret, quaesivit denuo, At ubi sunt illi depicti qui post vota nuncupata perierint?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:4)
Restat experientia mera:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:1)
et tamen nonnihil restat quod praevertendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:2)
Communicatio enim lucis est tanquam momentanea, et statim perit, amota luce originali.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:5)
id quod facile perspicitur ex hoc, quod, subtracto alimento sive fomite flammae, flamma statim pereat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:4)
adeo ut, sublato aut cessante illo, statim deficiat et pereat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:12)
Etenim amota luce, statim pereunt colores et reliquae imagines ejus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:20)
amota percussione prima et quassatione corporis inde facta, paulo post perit sonus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:21)
Si enim sistatur et detineatur campana fortiter et fiat immobilis, statim perit sonus nec resonat amplius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:29)
Restat tenuis certe copia eorum consensuum, qui certo probati sunt experimento;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:9)
Restat consensus corporum modo operandi tanquam inartificialis, sed usu polychrestus, qui nullo modo omittendus est, sed sedula observatione investigandus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:16)
adeste, si quid mihi restat agendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:32)
Aliter enim facile fuerit rempublicam inter magnas opes fame perire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 17:3)
Siquidem tam Constantinus quam Constans filii eius violenta morte perierunt, et Constantius, qui e filiis eius superstes fuit, decessit sane ex morbo, sed non nisi cum Iulianus contra eum arma cepisset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:6)
Etenim cum id quod proponitur penitus reiicitur, nil ultra restat agendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION