라틴어 문장 검색

unde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in T. Livii primo statim, urbes quoque ut cetera ex infimo ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 84:6)
itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 125:1)
atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 140:1)
ex iis vero, qui ternas syllabas habent, dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem, sed retro actum appellari constat anapaeston.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 338:1)
itemque e sotadeo retro trimetros:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 347:5)
utque in iaculando brachia reducimus et expulsuri tela nervos retro tendimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 168:4)
in summa enim grandis aut exigua est, sed inter has extremitates mediae sunt species, et ab ima ad summam ac retro sunt multi gradus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 162:2)
praecipi et illud scio, ne ambulantes avertamur a iudicibus, sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 274:1)
nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quae tota versatur in verbis, nemo dubitaverit, si et proprietates vocis cuiusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis iudicare et colligere ac quae velis oratorum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 62:2)
Quicquid aetatis retro est, mors tenet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 2:4)
ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:5)
Invenietur autem, si coeperimus singula retro legere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 8:5)
Decrescere enim summum bonum non potest nec virtuti ire retro licet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 7:5)
si quicquam ex studio et fideli intentione laxaverint, retro eundum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 35:3)
Iam ibi sunt, unde non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION