라틴어 문장 검색

Qui uim in iudicio fecerit, capite puniatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.1)
Multum interest obiurges an punias.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.30)
tradidit fratri puniendum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.3)
Non putatis misericordem qui quem damnauit puniendum fratri dedit?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.49)
Popilium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidii reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.41)
CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de eloquentiae principatu habuit, usque eo concitatus actor fuit, ut in media oratione eius exclamaret Vatinius reus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mater caeca filium retinens.28)
Grauius punior, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.11)
Elius est testis, Elius accusator, Elius iudex, Atheniensis tantum reus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.22)
ne puniatur infans, si pulsauerit patrem?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.31)
quae silvas et aves saxaque traxerat ars, quae praebuerat fluminibus moras, ad cuius sonitum constiterant ferae, mulcet non solitis vocibus inferos et surdis resonat clarius in locis, deflent Eurydicen Threiciae nurus, deflent et lacrimis difficiles dei, et qui fronte nimis crimina tetrica quaerunt ac veteres excutiunt reos flentes Eurydicen iuridici sedent, tandem mortis ait 'vincimur' arbiter, 'evade ad superos, lege tamen data:
(세네카, Hercules Furens 8:25)
Non unus alta sede quaesitor sedens iudicia trepidis sera sortitur reis.
(세네카, Hercules Furens 11:9)
placet scelus punire.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:11)
admissa sed iam morte puniri parum est:
(세네카, 옥타비아 12:22)
POLLIO quoque ASINIVS , qui Verrem Ciceronis reum fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:1)
nec unum in uno, dumque punitur scelus,
(세네카, Thyestes 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION