라틴어 문장 검색

traditionum maior quam par fuerit reverentia, quae ecclesiam non potest non onerare;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:21)
Contra, viva voce tractare praestat cum facies hominis reverentiam incussura sit, ut fit plerunque in colloquio cum inferiore aut in rebus quas extremis tantum digitis tangere convenit, in quibus oculus loquentis in vultum et gestum alterius intentus monere possit quousque procedere liceat, et generaliter quando libertatem quis sibi retinere cupit vel dedicendi vel interpretandi ea quae dixerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:5)
At inter inferiores non deerit reverentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:20)
Laudes nonnullae a voluntate bona cum reverentia coniuncta proficiscuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:16)
Quod genus hominum sermonibus plerunque celebratur, sed interiorem animi reverentiam vix assequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:4)
In caussis capitalibus decet iudices (quantum lex permittit) in iudicio meminisse misericordiae, et cum severitate exemplum, cum pietate personam intueri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 4:1)
Et Raguel dixit ei: " Facio; et ipsa datur tibi secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum est tibi illam dari. Duc sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli bene disponat vobis, fili, hac nocte et faciat misericordiam et pacem ".
(불가타 성경, 토빗기, 7장11)
Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam?
(불가타 성경, 토빗기, 13장6)
secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius ".
(불가타 성경, 집회서, 2장23)
Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum.
(불가타 성경, 집회서, 36장25)
Et eduxit ex illo hominem misericordiae invenientem gratiam in oculis omnis carnis,
(불가타 성경, 집회서, 44장27)
Laetetur anima vestra in misericordia eius, et non confundemini in laude ipsius.
(불가타 성경, 집회서, 51장37)
Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: " Voca nomen eius "Absque misericordia", quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.
(불가타 성경, 호세아서, 1장6)
Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.
(불가타 성경, 호세아서, 1장8)
Dicite fratribus vestris: "Populus meus" et sororibus vestris: "Misericordiam consecuta".
(불가타 성경, 호세아서, 2장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION