라틴어 문장 검색

Ita Iugurtham spes frustrata, qui copias in quattuor partis distribuerat, ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장3)
nihil aeque sanitatem impedit quam remediorum crebra mutatio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 3:2)
Aeque et hic intacta bona per concrematas urbes fert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 19:11)
Aeque ad tuam mortem multis aditus non est, licet illam multi minentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 9:4)
Haec ego scio et saepe dicta et saepe dicenda, sed neque cum legerem, aeque mihi profuerunt, neque cum audirem iis dicentibus, qui negabant timenda, a quorum metu aberant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 7:1)
Aeque stillare illum nolo quam currere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:2)
Atqui aeque licet tibi demens videar, si istis inpendero operam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 9:1)
in omni loco aeque tenue intervallum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:2)
Puta enim duo aedificia excitata esse, ab imo disparia, aeque excelsa atque magnifica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 5:1)
Aiebat illo aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 2:4)
Nam quotiens aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium, deinde amor merserat, aeque enim offendisse illum quam amasse periculosum fuit, exclamabant homines:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 3:3)
Erunt tamen, qui hanc ruinam magis timeant, quamvis utraque mortifera aeque sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 6:6)
Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:5)
uterque aeque vir bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 22:2)
aeque laudabilis virtus est in corpore valido ac libero posita quam in morbido ac vincto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION