라틴어 문장 검색

' Cogita qui risus hominum, qui ioci.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 2:5)
Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 17:1)
tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit, tum dolor et curae rugaque frontis abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:161)
accedent questus, accedet amabile murmur, et dulces gemitus aptaque verba ioco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 106:3)
nec sua perpetuo contendant ilia risu, sed leve nescio quid femineumque sonent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 58:1)
risu concussa est altera, flere putes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 58:3)
at deus obscena nimium quoque parte paratus omnibus ad lunae lumina risus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권246)
gemitus verba parentis erant, hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto, ni foret in superas raptus uterque domos, signa propinqua micant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권127)
sic dea nec retinet gemitus et concita cursu fertur et a campis incipit, Henna, tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권321)
Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:6)
Quem simul ac tetigit, positis in margine ripae procubuit genibus resupinoque ardua collo, quos potuit solos, tollens ad sidera vultus et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu cum Iove visa queri finemque orare malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:3)
Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad caelum et sidera tollit ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:6)
Icta dedit gemitum, tractoque a corpore ferro candida puniceo perfudit membra cruore, et dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:6)
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
Risus abest, nisi quem visi movere dolores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION