라틴어 문장 검색

Interdum autem vel ex ictu aliquo, vel retento diutius spiritu, vel sub gravi fasce, interior abdominis membrana, superiore cute integra, rumpitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 2:1)
Commodissimum est autem, resupinato corpore, experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est, ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 3:5)
tum, qua rupta videbitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut, exciso medio, interior membrana utrimque recentem plagam habeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 4:1)
quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 3:2)
vel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 3:4)
quae si quis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam habuisset incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 14:5)
Si quando autem is major non videtur nisi rupta cervice extrahi posse, findendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 23:1)
Neque desperari debet solida glutinatio vulneris, nisi ubi aut vehementer rupta cervix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae, simulque nervosa aliqua exciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 7:1)
Omne autem os, ubi injuria accessit, aut vitiatur, aut finditur, aut frangitur, aut foratur, aut colliditur, aut loco movetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 1:1)
Patefacto cerebro, qua ratione agendum sit, dicam, quum ad fracta ossa venero.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 10:1)
At quae fracta, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 11:6)
Haec enim non nisi osse fracto eveniunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:7)
At si nihil horum sequutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:1)
ne, quum in quosdam naturales sinus incident, opinionem fracti ossis frustra faciat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:6)
si quid asperi est, utique qua suturae non sint, fractum os esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION