라틴어 문장 검색

nec enim minor haeserat illis quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem solibus effundit torrentis ad ostia Ponti desidia tardos et longo frigore pingues, destinat hoc monstrum cumbae Unique magister pontifici summo, quis enim proponere talem aut emere auderet, cum plena et litora multo delatore forent?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV19)
habet Trebius propter quod rumpere somnum debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne tota salutatrix iam turba peregerit orbem, sideribus dubiis aut illo tempore quo se frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V15)
tu Beneventani sutoris nomen habentem siccabis calicem nasorum quattuor ac iam quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V26)
quippe aliter tunc orbe novo caeloque recenti vivebant homines, qui rupto robore nati compositive luto nullos habuere parentes.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI2)
Nec tamen id vitium magis intolerabile quam quae vicinos humiles rapere et concidere loris exorata solet, nam si latratibus alti rumpuntur somni,
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI218)
consedere duces, surgis tu pallidus Aiax dicturus dubia pro libertate bubulco iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso Agantur virides, scalarum gloria, palmae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII52)
"tabulas quoque ruperat et iam signabat:"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX34)
"instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum coniugium in multis domibus servavit adulter."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX37)
diducit scopulos et montem rumpit aceto, iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X64)
"aut cur in carbone tuo charta pia tura soluta ponimus et sectum vituli iecur albaque porci omenta?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII46)
inde autem cum se matura levavit progenies, stimulante fame festinat ad illam quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV31)
vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus dimidios, alias facies et hiantia ruptis Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV20)
si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 7:4)
Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine ab- rumpitur, paulisper substitit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 3:1)
Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monimentum, quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION