라틴어 문장 검색

Tu consuetudinem serva, nobisque sic rusticis urbana acta perscribe.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 3:2)
Ipse cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaveram colligo, si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 20 2:1)
C. PLINIUS RUSTICO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 291)
Sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est, Spemque dat in molli mobilis esse toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 410)
Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat Carmina - cui placeo, protinus ipsa placet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 414)
Ponendis in mille modos perfecta capillis, Comere sed solas digna, Cypassi, deas, Et mihi iucundo non rustica cognita furto, Apta quidem dominae, sed magis apta mihi - Quis fuit inter nos sociati corporis index?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 81)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos currentem rusticus undam, Frigidaque arboreas mulceat aura comas, Non ego Paelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem, rura paterna, locum - Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1621)
Rustica sit sine me lascivi mater Amoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 131)
Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx, Et notos mores non satis urbis habet In qua Martigenae non sunt sine crimine nati Romulus Iliades Iliadesque Remus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 431)
quid coeptum, rustice, rumpis iter?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 653)
Nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces, Rustica nec viduum pectus amoris habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1010)
fuge rustice longe hinc pudor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:428)
rustica paulatim taurus aratra subit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:144)
dum bene dives ager, cum rami pondere nutant, adferat in calatho rustica dona puer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 14:4)
vir abest, et adest non rusticus hospes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 35:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION