라틴어 문장 검색

Excitabit autem persecutionem sub omni celo supra christianos et omnes electos.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:9)
Tunc omnis fidelis christianus, qui inuentus fuerit, aut Deum negabit, aut, siue per ferrum, siue per ignem fornacis, siue per serpentes, siue per bestias, siue per aliud quodlibet genus tormenti, interibit, si in fide permanserit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:6)
Hic erit finis et consummatio Romanorum christianorum que imperii.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:18)
Siue etiam in templo Dei sedebit Antichristus, id est, in sancta ecclesia, omnes christianos faciens martyres et eleuabitur et magnificabitur, quia in ipso erit caput omnium malorum diabolus, qui est rex super omnes filios superbie.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:27)
nisi et ethnicis et iudaeis, iniquis insuper christianis eam convenire putarem.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:10)
Quod si nostris, id est christianis temporibus, tanta est raritas amicorum, frustra, ut mihi videtur, in huius virtutis acquisitione desudo, quam me adepturum, eius mirabili sublimitate territus, iam pene despero.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:48)
Quamvis de nullius virtutis acquisitione desperandum sit christiano, cui quotidie ex Evangelio vox divina resultat:
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:53)
Nec tantum sibi sufficit ipse, sed et omnium rerum sufficientia ipse est, dans aliis esse, et aliis sentire, aliis insuper et sapere, ipse omnium existentium causa, omnium sentientium vita, omnium intellegentium sapientia.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:7)
Sic etiam in angelis divina sapientia providit, ut non unus videlicet crearetur, sed plures;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:20)
Manifestum proinde est amicitiam naturalem esse sicut virtutem, sicut sapientiam, et caetera quae propter se, quasi bona naturalia, et appetenda sunt et servanda;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:7)
et qui sapiens non est, non habendo utique sapientiam, sapiens non est.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:16)
Sed pace tua dico, non congruum mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adiunxisti, cum inter illas nulla sit comparatio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:21)
Cum igitur in amicitia et aeternitas vigeat, et veritas luceat, et caritas dulcescat, utrum nomen sapientiae tribus his debeas abrogare, tu videris. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:37)
Qualis sapientia amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:23)
si quis indiget sapientia, postulet a Domino, qui dat omnibus affluenter, et non improperat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION