라틴어 문장 검색

Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
Ne hoc quidem intellego, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 13:5)
Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et existimamus, qui parum valent in unius elati solacium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 10:1)
Nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 16:3)
Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, haec ipsa, quibus adquiescebam, medicinae vim habuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 3:1)
In remedium cedunt honesta solacia, et quicquid animum erexit, etiam corpori prodest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 3:2)
Hoc itaque solacium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 10:1)
Vitam enim occupare satietas sui non potest tot res varias, magnas, divinas percensentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 26:1)
Finis, ut puto, edendi bibendique satietas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 23:1)
Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium rerumque nostrarum, si tam tarde perirent cuncta quam fiunt ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:4)
Vasta vis ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 11:3)
Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 13:1)
saepe in morte, quam pati lex est, magnum esse solacium, quod ad neminem redit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 7:4)
aeque nivem rodunt, solacium stomachi aestuantis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:3)
Tam necesse est perire quam perdere, et hoc ipsum, si intellegimus, solacium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION