라틴어 문장 검색

et quamquam non venit ad finem tam audax inceptum, tamen haud omnino vanum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 459:2)
D. Brutum Scaevam legatum cum legione prima et decem cohortibus alariis equitatuque ire adversus subsidium hostium iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 620:1)
creavit consules Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Iunium Brutum Scaevam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 680:1)
et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 404:1)
inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis quanto maior spes, maior est animus inferentis vim quam arcentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 463:1)
abire enim duces regios cum peritos militiae, egentes eosdem atque audaces cupiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 304:2)
ob hoc cum omnia neglecta apud hostis essent, exploratis iis Marcius ad consilium prima specie temerarium magis quam audax animum adiecit, ut ultro castra hostium oppugnaret, facilius esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua defendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 547:1)
scio audax videri consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 568:1)
laeti et audiere ab novo duce novum consilium, et quo audacius erat magis placebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 573:1)
Hannibali atque eis qui aderant quo audacior res erat, minus similis veri visa est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 529:2)
nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto quam idem obtundendo, docendoque quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit ut praesidium Punicum - quingenti autem Numidae erant - Salapiaque traderetur Marcello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 531:2)
sed cum iam benignitate deum id paremus atque agamus, non ut ipsi maneamus in Hispania, sed ne Poeni maneant, nec ut pro ripa Hiberi stantes arceamus transitu hostes, sed ut ultro transeamus transferamusque bellum, vereor ne cui vestrum maius id audaciusque consilium quam aut pro memoria cladium nuper acceptarum aut pro aetate mea videatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 584:1)
neque satis constabat animis tam audax iter consulis laudarent vituperarentne;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 650:2)
negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse quam suum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 662:1)
sed vix rationem iniri posse utrum a se audacius an fugacius ab hostibus geratur bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION