라틴어 문장 검색

Verum Hiberni agrestes (qui maxime deliquerant) more suo in sylvas et paludes fugerant, quique in pacato Hiberniae similis criminis conscii sibi erant ad eos se receperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:5)
Statuit haec lex ut nemo qui regis partes tunc de facto regnantis secutus fuerat propter eiusmodi crimen unquam impeteretur aut condemnaretur, vel processu legis vel actum parlamenti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:2)
Et statim post, in iudicium adductus coram comite Oxoniae (seneschallo magno Angliae ea vice facto) infelix ille princeps comes Warwici, non propter conatum e turre evadendi (hoc enim peractum non est, atque etiam, cum incarceratio propter proditionem minime fuisset, evasio pro proditionis crimine lege haberi non debuit), sed propter coniurationem cum Perkino initam seditiones in regno excitandi et regem destruendi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 21:5)
Verum nec crimine reatus nec rationes status invidiam extinguere poterant quae regi ob executionem incumbebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:4)
Evenit ut comes Suffolciae, filius Elizabethae (sororis natu maioris Edwardi Quarti ex Ioanne duce Suffolciae secundo eius marito) et frater Ioannis comitis Lincolniae, qui apud praelium de Stoke occubuerat, vir iracundus et cholericus, hominem in irae fervore occideret, cuius criminis rex ei gratiam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:2)
Primo enim, mos illis erat efficere ut plurimi ex subditis diversorum criminum rei peragerentur, atque eousque iuxta formam legis procedere cum vero billae impetitionis, quae vim tantum accusationes, non decisionis, habebant, verae repertae fuerint, statim eos custodiae tradere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:7)
Crimen autem non aliud erat quam quod in solutionibus quibusdam nummos aliquot adulterinos sciens accepisset, neque tamen de illis qui nummos adulterassent inquisitionem diligentem et exactam fecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:22)
Propter hoc crimen et alia quaedam ei imputata, condemnatus est in summa bis mille librarum, cumque vir esset animosus et prioribus vexationibus induratus, ne dodrantem quidem solvere voluit, et simul (ut videtur) verbis quibusdam contumacibus in eiusmodi prosecutiones invectus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:23)
Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat et praecipitetur ad crudelia et execrabilia scelera principes trucidandi, in populorum vitas grassandi, et imperia funditus evertendi?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:7)
Quin et scelera perpetrabunt, fruges consument, et coloniae fastidio afficientur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:14)
Cum enim opes a Diabolo fluunt (veluti per fraudes, oppressiones, iniusticiam, et scelera) rapido cursu feruntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:25)
in facinore aliquo audaci et crudeli patrando non acquiescendum esse, aut in naturae alicuius ferocia, aut in promissis constantibus, nedum iuramentis, sed commitendum esse scelus esse viris sanguinolentis et iamdudum caedibus assuetis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:5)
Narrat et exsanguis, sibi qualiter id tulit anguis, Tocius atque rei seriem nomenque diei, Quem stupet inmiti sibi tam nunc mente reniti, Et dolet infecti furti se crimine plecti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:17)
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit, Atque repentinam parat huic inferre ruinam, Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam, Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:20)
Alter ad omne scelus fraudis fore fertur anhelus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION