라틴어 문장 검색

"sectus flagellis hic triumviralibus praeconis ad fastidium arat Falerni mille fundi iugera et Appiam mannis terit sedilibusque magnus in primis eques Othone contempto sedet."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 44)
ridiculum acri fortius et melius magnas plerumque secat res.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.9)
hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, sive diem festum rediens advexerit annus, seu recreare volet tenuatum corpus, ubique accedent anni, tractari mollius aetas imbecilla volet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:16)
neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut secuit, cadit excidit, caedit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus et mille talia), sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 131:1)
hinc velut diversae secari coeperunt viae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 16:3)
In qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura eius genera facientium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 91:1)
nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta, et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 275:1)
ac mihi quidem sufficeret genus, sed in species secatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 183:7)
scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, Non ovum tam simile ovo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 250:1)
sed quoniam pluribus modis accipi solet non equidem in omnes eam particulas secabo, quarum ambitiose a quibusdam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 126:1)
secantur haec plures species:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 231:6)
haec omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 243:5)
libera est nec actionis impetu transcurrit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:2)
sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:3)
non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario introspicimus et, quantum virtutis habeant, vel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 209:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION