라틴어 문장 검색

Ubi fixis tentoriis, hospitati sunt in manu robusta et intolerabili, loricis et omni bellica armatura muniti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:3)
Vix hanc legationem dux accepit, et ecce quidam advenae de terra Francorum occulte in castris duci adfuerunt, qui plurimum eum monuerunt, ut caveret versutias et venenatas vestes ipsius imperatoris ac verba dolosa, et nequaquam ad eum intraret aliqua blanda promissione, sed extra muros sedens omnia quae sibi [0416A] offerret secure susciperet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:6)
Sedebat [0419D] autem imperator more suo potenter in throno regni sui, non duci, non alicui assurgens ad porrigenda oscula, sed flexis genibus dux incurvatus est, incurvati sunt et sui ad osculandum tam gloriosissimum imperatorem et potentissimum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:2)
Hugo, cognomine Magnus, frater regis Franciae, illustrissimus socius, ad custodiendam urbem suo sedit in ordine.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:3)
Gerardus de Gorna, Gothardus, filius Godefridi, juvenis clarissimus, Rudolfus, ditissimus copiarum, dominus Alenus, cognomine [0424A] Ferrans, Conanus quoque, ambo principes Britannorum, Reinoldus de civitate Belvaciae, Walo de Calmont, Willhelmus de Montpelir, viri imperterriti, fixis papilionibus cum caeteris praefatis in circuitu urbis consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:5)
CAP. V. - Tankradus, fixis juxta Tarsum civitatem tentoriis, apud cives de urbis traditione nunc minis nunc blanditiis agit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 9:1)
Tatinus vero familiaris imperatoris, aliquantulum remotus ab urbe, in campo, Combrus nomine, tentorium fixit, semper fugae intentus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:6)
Stephanus Blesensis pariter ad cingendam urbem juxta praedictos principes suo sedit in ordine.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:9)
In circuitu hujus arcis quatuor insuperabiles turres positae ob custodiam mediae arcis in medio sedentis referuntur, quarum praefati ammiraldi semper custodes et defensores regis Darsiani attitulati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:13)
Nam eamdem in mulo sedentem sex confixerunt sagittis, versus montana fugientem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:10)
Hunc itaque pannum fuscum in signum conserendi Martis erigens in montanis, super ipsam praedictam arcem fixit, eadem hora qua Christianorum apparatus summo diluculo fieri coeperunt, et acies ordinabantur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:9)
Eguit siquidem dux Godefridus, qui equum, in quo die magni belli sedit, dono comitis Reymundi suscepit, multa prece extortum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:2)
Et ecce Brodoan in manu forti et numero quadraginta millium virorum Turcorum descendit in campos Hasart, sedemque in circuitu murorum illius fixis tentoriis locavit, gravi assultu moenia et turres de die in diem oppugnans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 20:2)
Vix quinque sederat diebus, et ecce dux Godefridus in fortitudine multa ab Antiochia est egressus in vexillis mirae pulchritudinis, in loricis et galeis, in sagittis equitum et peditum, spatio dierum trium iter faciens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 20:3)
Qui circa urbem diu sedentes et a Turcis vehementer repressi, magnae famis angustias pertulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION