라틴어 문장 검색

ubi omnibus simul pronuntiaretur quid fieret neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus eo quod imperatum sit alios minus facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 413:1)
nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus, mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos, ni hodie Argyrippo essent viginti argenti minae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2163)
eo nunc ego secreto ted huc foras seduxi, ut tuam rem ego tecum hic loquerer familiarem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 17)
salve inquit mihi, prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3112)
Nequeo quae loquitur exaudire clanculum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 213)
sed quae loquatur exaudire hinc non queo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 37)
quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 319)
Bene et eum a serpente non esse seductum, cum seduceretur mulier, testatur Apostolus (I Tim. II, 14), qui tamen amore mulieris gustatum ei fructum porrigentis, cum eam contristare nollet, in transgressionem prorumpit, amplius de misericordia Dei quam oporteret praesumens, quem ad ignoscendum facilem existimabat, pro tam levi quae ei videbatur, offensa;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:23)
Ne uitanda foris oculus uenetur et auris, Melliflue uocis dulci seducta canore, Seducat mentem deceptaque naris odore Deffluat in luxus, uisum castigat et aurem, Frenat odoratum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:11)
Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram;
(불가타 성경, 호세아서, 2장23)
anima seduxerit artus hypallage pro 'animam artubus seduxerit'. aut certe 'anima' pro 'ab anima':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3851)
Si ergo, dum pauper clamat, Deus clamareintelligitur et nos non exaudiemus eum clamantem, quare ipse nos clamantes exaudire deberet?
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 5:17)
et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel.
(불가타 성경, 호세아서, 2장24)
aut ideo non exaudire quia iam illi mortui sint, aut a praetereuntibus vocatos non exaudire, aut certe in ea parte sitos, ut nec vocati exaudiant, quia fuit et alius mos, ut eos qui in aliena terra perissent vocarent, ut est et magna manes ter voce vocavi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2195)
Qui exaudivit te et nos pro te, ut libereris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur, ipse te exaudiet, ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates, invisibiliter et spiritaliter vincas et sic utaris hoc mundo tamquam non utens, ut ex bonis eius bona facias, non malus fias, quia et ipsa bona sunt nec dantur hominibus nisi ab illo, qui habet omnium caelestium et terrestrium potestatem.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION