라틴어 문장 검색

Nec te ad segnem aut inertem quietem voco, non ut somno et caris turbae voluptatibus quidquid est in te indolis vividae mergas.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 110:1)
Tarde sibi pater membra sua abscidat, etiam, cum absci- derit, repellere cupiat, et in abscidendo gemat cunctatus multum diuque ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 88:1)
Quo alio Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 66:1)
Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:2)
aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 75:2)
" Sed idem nihilo minus non segnem egere vitam ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 38:5)
- in primis insolentiam et nimiam aestimationem sui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum et improvidum, delicias fluentis et ex minimis ac puerilibus causis exsultationem, iam dicacitatem ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi, indormientis sibi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 50:2)
Otiosi divitiis Inditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque inclusi, ut ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 140:1)
horrent opaca fronde nigrantes comae, taxo imminente quam tenet segnis Sopor, Famesque maesta tabido rictu iacet Pudorque serus conscios vultus tegit.
(세네카, Hercules Furens 10:18)
stupent ubi undae, segne torpescit fretum.
(세네카, Hercules Furens 12:2)
sis licet segnis, properamus ipsi:
(세네카, Hercules Furens 12:50)
Quisquamne segnis tanta toleravit mala?
(세네카, Hercules Furens 17:40)
nec iuvenis feras timui nec infans, quicquid est iussum, leve est, nec ulla nobis segnis illuxit dies.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:34)
quid stupes, segnis furor?
(세네카, Hercules Oetaeus 7:16)
'hoc age, Alcidae comes non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem, noverca cernat quo feram flammas modo.
(세네카, Hercules Oetaeus 25:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION