라틴어 문장 검색

Narrabo tibi, adulescens, paralysin cave.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 129:9)
|O inquit Oenothea, hunc adulescentem quem vides:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:10)
Quos ut vidit Oenothea, ignosce inquit adulescens, sollicita sum tua causa.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:13)
Diligo quidem adulescentem ardentissime sicut meretur;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 10:3)
Sunt enim quaedam adulescentium auribus danda, praesertim si materia non refragetur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:2)
Acuent ad bonas artes iuventutem adulescentibus quoque, digni sint modo, tanta praemia constituta;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 5:2)
At hercule ante memoriam meam - ita maiores natu solent dicere -, ne nobilissimis quidem adulescentibus locus erat nisi aliquo consulari producente:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 3:1)
Adest enim adulescenti nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo sed custos etiam rectorque quaerendus est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 4:1)
Concurrit autem ut sit eodem anno quaestor maximus ex liberis Rufi, Asinius Bassus, iuvenis - nescio an dicam, quod me pater et sentire et dicere cupit, adulescentis verecundia vetat - ipso patre melior.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 6:1)
Possis ex hoc facere coniecturam, quam sit emendatus adulescens, qui a gravissimis senibus sic amatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 6:1)
Ne plura - quamquam libet plura, quo sunt pulchriora de iuvene, rariora de nobili -, recitatione finita multum ac diu exosculatus adulescentem, qui est acerrimus stimulus monendi, laudibus incitavi, pergeret qua coepisset, lumenque quod sibi maiores sui praetulissent, posteris ipse praeferret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 4:1)
quae nunc mihi hos adulescentes tacitae laudare adhortari, et quod amborum gloriae satis magnum est, agnoscere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:3)
Solitum hoc mihi et iam in pluribus claris adulescentibus factitatum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:2)
demus hoc tuis, demus optimi adulescentis honestissimis precibus, qui pietate mira mira etiam sagacitate patrem quaerit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 5:2)
Rarum hoc in adulescentibus nostris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION