라틴어 문장 검색

sed quo modo inter Atticos oratores primae Demostheni tribuuntur, proximum [autem] locum Aeschines et Hyperides et Lysias et Lycurgus obtinent, omnium autem concessu haec oratorum aetas maxime probatur, sic apud nos Cicero quidem ceteros eorundem temporum disertos antecessit, Calvus autem et Asinius et Caesar et Caelius et Brutus iure et prioribus et sequentibus anteponuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 3:1)
vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:3)
has aegre tolerant, iam domiti ut pareant, nondum ut serviant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 1:2)
hi per dilectus alibi servituri auferuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 1:2)
anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장3)
me Vitellio antepono, te mihi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장3)
se unum esse ex illo senatu, qui simul servierit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장11)
servirent Syria Asiaque et suetus regibus Oriens:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장17)
nam cum iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae, diligentius amicis famaeque serviens.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:1)
affabilis, blandus, temporibus callidissime serviens:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:3)
qua fortuna Alcibiades non erat contentus neque Athenas victas Lacedaemoniis servire poterat pati.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 4:1)
postquam inde expulsus Thebas venerit, adeo studiis eorum inservisse, ut nemo eum labore corporisque viribus posset aequiperare (omnes enim Boeoti magis firmitati corporis quam ingenii acumini serviunt);
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 3:1)
fuit enim talis dux, ut non solum aetatis suae cum primis compararetur, sed ne de maioribus natu quidem quisquam anteponeretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:2)
quare dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus, tum de moribus ingeniique facultatibus et si qua alia memoria digna erunt, postremo de rebus gestis, quae a plurimis animi anteponuntur virtutibus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:1)
cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens tristem ac severum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION