라틴어 문장 검색

et huic contraria saepe percursio est et plus ad intelligendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adiuncta illusio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 29:1)
significatio saepe erit maior quam oratio, saepe , saepe vitae imitatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 46:2)
quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem veritatis et traiectionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:2)
est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice fit tamen spes aliqua clementiae, non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 136:1)
omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 208:1)
cui confinis est ἀντανάκλασισ eiusdem verbi contraria significatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 222:1)
aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 223:1)
de quibus fere duobus scriptores huius artis loquantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 353:2)
nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:2)
haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:1)
sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut ensis et gladius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 12:1)
itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἕξιν maxime pertinebit unus Archilochus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 60:2)
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)
sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:4)
praecipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est cum ad illum, de quo dixi, decorem, tum etiam ad significationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 215:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION