라틴어 문장 검색

et ex factis, quibus persona signatur, thalamo quae fixa reliquit impius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 248:2)
quo magis signanda est utriusque rei differentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 4:3)
accipe hanc senilem manum et quocunque vis imprime.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 89:3)
maior tamen illic licentia est, ubi tempora etiam [auimo] metiuntur et pedum et digitorum ictu, et intervalla signant quibusdam notis atque aestimant, quot breves illud spatium habeat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 308:2)
atqui corporis quoque motui sunt sua quaedam tempora et ad signandos pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:1)
non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit quod memoriam faciat, quanquam plerique imprimi quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 99:1)
ex hoc Simonidis facto notatum videtur, iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credere suo quisque experimento potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:1)
loca deligunt quam maxime spatiosa, multa varietate signata, domum forte magnam et in multos diductam recessus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:4)
quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod, paulatim sermone Graeco in proximas Asiae civitates influente, nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea, quae proprie signari poterant, circuitu coeperint enuntiare ac deinde in eo perseverarint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 182:2)
Ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장2)
nemo non aliquod nobis vitium aut commendat aut inprimit aut nescientibus adlinit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 2:2)
Secessi non tantum ab hominibus, sed a rebus, et inprimis a meis rebus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 2:1)
Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 6:1)
Sed iam finem epistulae faciam, si illi signum suum inpressero, id est aliquam magnificam vocem perferendam ad te mandavero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 16:1)
Iam inprimebam epistulae signum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION