라틴어 문장 검색

Quod specialiter iniuncto uobis ministerio, eius clementia demonstrauit, aperiens corda gentium ad suscipiendum praedicationis uestrae singulare mysterium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII.9)
Denique V ex eodem monasterio postea episcopos uidimus, et hos omnes singularis meriti ac sanctitatis uiros, quorum haec sunt nomina, Bosa, Aetla, Oftfor, Iohannes, et Uilfrid.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:12)
hoc sibi gloriae singularis desiderans adipisci, ut ad limina beatorum apostolorum fonte baptismatis ablueretur, in quo solo didicerat generi humano patere uitae caelestis introitum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII.4)
erat enim fabrili arte singularis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV.6)
Silva Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretri amplificata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 357:2)
ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 452:1)
Camillus, consilio et virtute in Volsco bello, felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari adversus collegam patientia et moderatione insignis, magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. Valeriis - Lucio quintum, Publio tertium - et C. Sergio tertium L. Menenio iterum, P. Papirio, Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 282:1)
T. Manlius adulescens, qui patrem a tribunicia vexatione vindicaverat, contra Gallum provocantem aliquem ex militibus Romanis in singulare certamen descendit eique occiso torquem aureum detraxit, quem ipse postea tulit et ex eo Torquatus vocatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha9)
duo singularia haec ei viro primum contigere, prorogatio non ante in ullo facta et acto honore triumphus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 377:2)
tu unus eximius es in quo hoc praecipuum ac singulare valeat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 482:2)
Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio, priusquam excederet pugna, expertus, et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 470:1)
atrium Libertatis et villa publica ab iisdem refecta amplificataque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 511:4)
spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat, si secum bellum adversus vos gessissem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 615:3)
nam singularis eius iuvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 293:2)
chios quoque et Zmyrnaeos et Erythraeos, pro singulari fide quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in omni praecipuo honore habuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 479:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION