라틴어 문장 검색

Caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris cessant, et tutae veniunt abeuntque carinae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:10)
nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas radicis fibras labentibus inrigat undis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 74:6)
Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum fecit, et eluvie mons est deductus in aequor, eque paludosa siccis humus aret harenis, quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:8)
Clitorio quicumque sitim de fonte levavit, vina fugit gaudetque meris abstemius undis, seu vis est in aqua calido contraria vino, sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus, Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas eripuit furiis, purgamina mentis in illas misit aquas odiumque meri permansit in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:4)
ad te, quisquis is es, nostra querella redit, utque sitim nostro possis explere cruore, quantaque vis, avido gaudia corde feras, tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, te quoque ut auditis posse dolere putem, crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes, Neptuni minor est quam Iovis ira fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1131)
tempus erat nec me peregrinum ducere caelum, nec siccam Getico fonte levare sitim, sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos, nunc hominum visu rursus et urbe frui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 88)
grandibus accedunt tempore damna malis, paene decem totis aluit Poeantius annis pestiferum tumido vulnus ab angue datum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 28)
Morbus quoque pestifer, artus qui nunc populatur anhelos, sua tunc tormenta resudans luet inter vincula mille.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti25)
"hoc signo invictus transmissis Alpibus ultor servitium solvit miserabile Constantinus, cum te pestifera premeret Maxentius aula."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권146)
"uno omnes sub sole siti vegetamur eodem aere, communis cunctis viventibus aura."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 232)
"1 inlecebrosus enim sapor est et pestifer horum, quae, dum praetereunt, miro oblectamine mentes inplicitas vinctasque tenent, vincenda voluptas, elaqueanda animi constantia, ne retinaclis mollibus ac lentis nexa et captiva prematur."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 248)
"mox et sitis arsit multorum similis, per vulnera tristia flagrans extrahere insignes animas ac ludere poenis undantesque meum in gremium defundere mortes et sub iure fori non noxia colla secare."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2230)
aut veniat sicco qui flumine nuntius adfert ieiunam squalere siti sub pulvere Memphim.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2322)
hos fert sicca sitis, hunc ebrius educat umor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2342)
"aurum, quod ardenter sitis, effossa gignunt rudera et de metallis squalidis poenalis excudit labor, torrens vel amnis turbidis volvens harenis inplicat;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.65)

SEARCH

MENU NAVIGATION