라틴어 문장 검색

comitabantur viginti sociae cohortes, octo equitum alae, simul Agrippa Sohaemusque reges et auxilia regis Antiochi validaque et solito inter accolas odio infensa Iudaeis Arabum manus, multi quos urbe atque Italia sua quemque spes acciverat occupandi principem adhuc vacuum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장5)
Igitur lacessentibus Batavis ferocissimo cuique nostrorum coeptum certamen, deinde orta trepidatio, cum praealtis paludibus arma equi haurirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장1)
Batavi Cugernique in dextro, laeva ac propiora flumini Transrhenani tenuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장3)
stare Germanos Batavosque super vestigia gloriae, cineres ossaque legionum calcantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장2)
turbata ibi res et pellebatur sociarum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt suppressaque hostium ferocia proelium aequatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장4)
inter quae perfuga Batavus adiit Cerialem, terga hostium promittens, si extremo paludis eques mitteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장5)
non tamen ausus oppidum Batavorum armis tueri, raptis quae ferri poterant, ceteris iniecto igni, in insulam concessit, gnarus deesse navis efficiendo ponti, neque exercitum Romanum aliter transmissurum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장4)
Cerialis insulam Batavorum hostiliter populatus agros villasque Civilis intactas nota arte ducum sinebat, cum interim flexu autumni et crebris per aequinoctium imbribus superfusus amnis palustrem humilemque insulam in faciem stagni opplevit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장11)
nam Cerialis per occultos nuntios Batavis pacem, Civili veniam ostentans, Veledam propinquosque monebat fortunam belli, tot cladibus adversam, opportuno erga populum Romanum merito mutare:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장3)
caesos Treviros, receptos Vbios, ereptam Batavis patriam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장4)
et concussa Transrhenanorum fide inter Batavos quoque sermones orti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장2)
sin populum Romanum armis vocent, quotam partem generis humani Batavos esse?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장6)
respicerent Raetos Noricosque et ceterorum onera sociorum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장7)
tunc infensos Batavis deos, cum obsiderentur legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, ferale ipsis sumeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장14)
ad eum interficiundum socios conquirit, adversarios eius convenit, coniuratione confirmat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION