라틴어 문장 검색

Philippus maerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 106:1)
In concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 107:1)
Sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant, neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem, et defendebatur egregie, quoad tela suppeditarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 325:1)
haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos, Damocritus, praetor Aetolorum, pecunia ut fama est ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti adsensus, rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 367:1)
fatigatos enim equos virosque non tam proelio quam itineris simul longitudine, simul praepropera celeritate habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 481:2)
Aristonem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam levioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 680:1)
erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque capiendis solertiae atque usus, nec belli tantum temporibus, sed etiam in pace ad id maxime animum exercuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 314:1)
ne temere eam nimia celeritate consiliorum everterent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 382:1)
ipse copias nocturnis maxime itineribus, quanta poterat celeritate, Chalcidem ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 448:1)
et celeritate magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 538:3)
quo primo prope impetu capto Phaestum eadem celeritate capit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 157:3)
ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores, et celeritate navium et varietate auxiliorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 480:2)
ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate potest, concitat naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 494:2)
postquam celeritate navium, utpote levium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentes viderunt, tandem abstiterunt tredecim captis navibus cum milite ac remige, decem demersis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 505:1)
Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa - inde enim est dimissus - die tertio Pellam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION