라틴어 문장 검색

Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque fidentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:3)
Suum quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorum et vitiorum suorum iudicem praebeat, ne scaenici plus quam nos videantur habere prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:1)
ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 157:3)
danda vero opera, ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adiuvent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:2)
Sed potest eadem esse prudentiae definitio, de qua principio diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 184:1)
Itaque, quae erant prudentiae propria, suo loco dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 184:3)
Quibus autem artibus aut prudentia maior inest aut non mediocris utilitas quaeritur, ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eae sunt iis, quorum ordini conveniunt, honestae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:1)
Princepsque omnium virtutum illa sapientia, quam σοφίαν Graeci vocant - prudentiam enim, quam Graeci φρόνησιν dicunt, aliam quandam intellegimus, quae est rerum expetendarum fugiendarumque scientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:2)
Ita illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti ad hominum utilitatem suam prudentiam intellegentiamque potissimum conferunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:3)
Atque ut apium examina non fingendorum favorum causa congregantur, sed, cum congregabilia natura sint, fingunt favos, sic homines, ac multo etiam magis, natura congregati adhibent agendi cogitandique sollertiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:1)
[Etenim cognitionem prudentiamque sequetur considerata actio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:2)
Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:1)
hanc enim utilem homines existimant veramque prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:3)
Quocirca astutiae tollendae sunt eaque malitia, quae volt illa quidem videri se esse prudentiam, sed abest ab ea distatque plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:1)
Prudentia est enim locata in dilectu bonorum et malorum, malitia, si omnia, quae turpia sunt, mala sunt, mala bonis ponit ante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION