-
Neque enim solum Maximilianus cum Britanna, sed etiam Carolus ipse cum filia Maximiliani contraxerat, ita ut nuptiae ex utroque pede claudicarent, et ex neutra parte dubitatione carerent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:8)
-
Atque hoc ipso tempore ut hominum oculos averteret et perstringeret, filiam Maximiliani in aula sua habere non destitit, quae diu ante ei commissa fuerat ut in Gallia educaretur, eam minime dimittendo aut remandando, sed contra constatnter asserendo et declarando sibi in animo esse nuptias illas tempore idoneo perficere, atque quoad Britannam se nihil aliud cupere quam ut ius domini sui retineret, eamque alicui affini sibi fideli et observanti nuptam traderet.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:16)
-
Emolumentum aliquod sibi ipsi minime expetebat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:8)
-
Consiliarii Anglii silebant, illud tantummodo dicentes, se scire legatos responsum minime expectaturos antequam rem regi suo retulissent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:5)
-
Rex minime oblitus est veteris sui amoris et familiaritatis cum rege vestro.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 23:2)
-
Quoad nuptas vero, rex ei rei se immiscere minime vellet, si rex dominus vester liturgia non gladio matrimonium contraheret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 24:3)
-
27. Legati hac re nova fere attoniti non sine indignatione quadam responderunt se minime dubitare quin gladius domini sui sceptrum suum facile possit defendere.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:1)
-
Verum hic de foederatis sermo in considerationem recte venire debet, in computationem autem minime.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 4:10)
-
Haec vero quae agitur res ad honorem et calcaria regni spectat, cuius ego parens sum, atque ad illud non solum tuendum, verum etiam amplificandum regio munere obligatus.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:12)
-
Veruntamen, etsi magnam alacritatem ad bellum inferendum non solum parlamento et aulae suae, verum etiam concilio suo sanctiori (exceptis duobus episcopis et paucis aliis) ostendisset, nihilominus in secreto suo ad bellum Gallicum animum non adiecit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:2)
-
Neque etiam penitus sine metu erat a motibus internis, quos cum semper praesens compescere solitus est, minime volebat ut se in partibus transmarinis bello implicatum deprehenderent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:13)
-
Ipse quoque (ut omnes solent, qui partes subinde alternarunt) se securum minime putabat nisi in tertiae aliquius personae protectionem se reciperet.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 9:6)
-
Rex sub finem aestatis, postquam copias suas quibus Galliam est invasurus praeparasset (sed minime congregasset), misit Urswicum (iam factum eius eleemosynarium) et Ioannem Risleium equitum auratum ad Maximilianum.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 16:5)
-
Quidam utem hoc in signum trahebant bellum minime diuturnum futurum.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:6)
-
In qua videre minime erat articulum alicuius momenti.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:7)