라틴어 문장 검색

namque et victor exercitus clamore lacrimas eorum iuvabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장13)
gaudio clamoribusque cuncta miscebant, indiligentia veri et adulandi libidine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장10)
nox apud barbaros cantu aut clamore, nostris per iram et minas acta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장8)
alacrior omnium clamor, quis vel ex longa pace proelii cupido vel fessis bello pacis amor, praemiaque et quies in posterum sperabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장13)
ubi sono armorum tripudiisque (ita illis mos) adprobata sunt dicta, saxis glandibusque et ceteris missilibus proelium incipitur, neque nostro milite paludem ingrediente et Germanis, ut elicerent, lacessentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장11)
quod ubi clamore cognitum, legiones a fronte incubuere, pulsique Germani Rhenum fuga petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장8)
utque ad fallendum si- lentio, ita coepta caede, quo plus terroris adderent, cuncta clamoribus miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장7)
nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum pervulgata sunt nomina, cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:2)
frater tuus magnis clamoribus rem gessit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 3:4)
pronuntiabat dulci et proprio quodam oris sono dabatque assidue phonasco operam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 84장 2:3)
statimque tremore terrae et fulgure aduerso pauefactus audiit e proximis castris clamorem militum et sibi aduersa et Galbae prospera ominantium, etiam ex obuiis uiatoribus quendam dicentem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 2:1)
urbem quoque et deinde Palatium ingressum excepit terrae tremor et assimilis quidam mugitui sonus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 1:4)
Iam in conspectu, sed extra teli iactum utraque acies erat, cum priores Persae inconditum et trucem sustulere clamorem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 1:1)
quippe semper circumiecta nemora petraeque, quantamcumque accepere vocem, multiplicato sono referunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 2:2)
Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit - quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio - , cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION