라틴어 문장 검색

primo uterque vociferari et certatim alter alteri obstrepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 419:1)
ibi cum inscia multitudine quid ageretur proelia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 548:1)
nudatos virgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater voltusque et os eius spectaculo esset eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 49:2)
gratum id multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:2)
super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus, sella in eo loco curulis posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:3)
ludis mane servum quidam pater familiae nondum commisso spectaculo sub furca caesum medio egerat circo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 390:3)
spectaculo intenta civitas erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 403:4)
vos omnibus, civibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse, vestras coniuges, vestros liberos traductos per ora hominum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 410:2)
quid eos qui audivere vocem praeconis, quid qui nos videre abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obvii existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 411:1)
uterque deinde consul, ut certatim, plebi indulgere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 449:2)
inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 513:1)
vim ultimam apparebat futuram spectaculoque seditionem Romanam hostibus fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 191:1)
longe maximum triumphi spectaculum fuit Cossus spolia opima regis interfecti gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 213:1)
spectaculum comitate etiam hospitum, ad quam publice consenserant, advenis gratius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 382:5)
certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION