라틴어 문장 검색

Contemplantur siquidem naturam tantummodo desultorie et per periodos, et postquam corpora fuerint absoluta ac completa, et non in operatione sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:5)
Quies autem ista apparens causatur aut per aequilibrium, aut per absolutam praedominantiam motuum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:5)
Duo autem in iis statuendis videntur fieri excessus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:3)
Theologia quippe amorem nostri ipsius pro archetypum statuit, amorem proximi pro imitamento.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:28)
Monarchia, in qua nulli prorsus nobiles semper pura est et absoluta tyrannis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:3)
At superstitio haec omnia deiicit, et tyrannidem absolutam in animis hominum exercet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:9)
Verum depressio ipsorum poterit regem fortasse ipsum magis absolutum reddere, sed interim minus tutum, et minus efficacem ad ea quae cupit perficienda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:3)
Neque necesse est principi qui deliberat quid sit agendum simul detegere quid in animo habeat statuere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:3)
Primo igitur pro re certissima et exploratissima decernatur et statuatur quod caput omnium quae ad magnitudinem regni aut status spectent sit ut populus ipse sit stirpe et ingenio bellicosus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:13)
Statuatur igitur et et hoc, populum tributis gravatum idoneum ad imperandum non esse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 5:8)
Primum igitur statuo palatium perfectum neutiquam esse nisi duas habeat portiones diversas, portionem convivii, ut loquitur liber Hesteri, et portionem mansionis sive familiae, alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates, alteram ad habititations usum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:2)
Rursus, supra solarium tertium ex omnibus tribus lateribus statuantur porticus elegantes, columnares, et aperate ad prospectum et refrigerium horti excipiendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:11)
Statuo in hortus regalibus assignari oportere hortos pro singulis anni mensibus, in quibus separatim plantae quae illo mense florent et vigent producantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:2)
Primo loco statuendi conditores imperiorum, quales fuerunt Romulus, Cyrus, Iulius Caesar, Ottomannus, Ismael.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:3)
Primo statuendi participes curarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION