라틴어 문장 검색

Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 10:5)
subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae, quod abscessit, expellit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 10:6)
itaque, eo subsistente, subit humerus agitatus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 2:4)
Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus impellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:1)
Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum trajicitur ita alte, ut consistere homo ipse non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 5:1)
ubi consistit, calx hic quoque terram non contingit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 3:6)
vimen erat dum stagna subit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:111)
agnoscit gemitus et poenae parcere nescit, quam subiit, dominique memor, quem verberat, odit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:103)
laeta subit Romam pietas et gaudia paene moverunt lacrimas tantoque exultat alumno:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:236)
"Ne prisca revolvam neu numerem, quantis iniuria mille per annos sit retro ducibus, quanti foedabitur aevi canities, unam subeant quot saecula culpam:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:289)
ac veluti caveant ne qua consistere virtus possit pura loco, cunctas hoc ore laborant incestare vias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:49)
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem senserat et primi laxabant germina flores, iamque iter in gremio pacis sollemne parabant ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:59)
probitatis inertia nomen, iustitiae formido subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:126)
Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis spe nutrire leves inprovisusque repente, dum gravibus marcent epulis hostique catenas inter vina crepant, largo sopita Lyaeo castra subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:250)
cum subiit par Roma mihi divisaque sumpsit aequales Aurora togas, Aegyptia rura in partem cessere novae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION