라틴어 문장 검색

subiit sustinuitque molem Iulius Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 3:2)
quod nisi paludes et silvae fugientis texissent, debellatum illa victoria foret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 4:1)
ne terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque vulnerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 3:2)
horror animum subit quotiens recordor feralem introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장6)
ceteri crura brachiaque (nam pectus tegebatur) foede laniavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장12)
is diu sordidus, repente dives mutationem fortunae male tegebat, accensis egestate longa cupidinibus immoderatus et inopi iuventa senex prodigus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장6)
aperti incautique muros subiere, cibo vinoque praegraves.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장2)
ingerunt desuper Othoniani pila librato magis et certo ictu adversus temere subeuntis cohortis Germanorum, cantu truci et more patrio nudis corporibus super umeros scuta quatientium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장3)
legionarius pluteis et cratibus tectus subruit muros, instruit ag- gerem, molitur portas:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장4)
pars subeuntium obruti, pars confixi et exangues aut laceri:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장6)
nam Valens servili veste apud decurionem equitum tegebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장3)
et erant quos varia sors rerum lacrimaeque et misericordia subiret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장9)
mox Caecina inter Hostiliam, vicum Veronensium, et paludes Tartari fluminis castra permuniit, tutus loco, cum terga flumine, latera obiectu paludis tegerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장3)
obstinatos inter se cum sustinere Vitelliani nequirent et superiacta tela testudine laberentur, ipsam postremo ballistam in subeuntis propulere, quae ut ad praesens disiecit obruitque quos inciderat, ita pinnas ac summa valli ruina sua traxit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장3)
mox, ut praeberi ora contumeliis et posita omni ferocia cuncta victi patiebantur, subit recordatio illos esse qui nuper Bedriaci victoriae temperassent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION